- CLAUSTRA apud Veteres
- CLAUSTRA apud Veteresin firmandis foribus alia lignea fuerunt; serae videl. vel vectes transversi, alia ferrea, quae verucla hodie Gallis dicuntur. Et quidem illa, ab interiore aedium parte foribus prarducebantur, quibus balanus immissa, ferrum videl. glandis facie ac cavum, illa ianuae sic committebat, ut nisi extractô eô removeri ac repelli non possent, uti vidimus supra ubi de Balano. Firmabantur autem hôc pactô τὰ ὐρχίθυρα praesertim seu ianuae in publicum respicientes, ac urbium portae: et βαλαναγρᾳ per foramen in ipso ostio satis grande supra locum serae immissâ, aperibantur: ut videre est quoque in voce Foramen. Ista vero, nempe ferrea, conclavium et interiorum domus membrorum foribus claudendis muniendisque inserviebant. Praeter pessulos enim, quibus iniectis occludebantur ab intrs manentibus, alios etiam obices ferreos affixos habuere, qui immissâ forinsecus clavi removerentur ac succuterentur, uti ex Odyss. φ. ubi de Pevelopes thalamo, constat. Cuiusmodi pessulos duos ferme singulis foribus addi consuevisse, in superiore parte unum, in interiori alterum Plautus indigitat, in Aulul. Actu 1. sc. 2. v. 26. Ostium intus ambobus occlude pessulis. Vide quoque Apuleium, Metamorphos. l. 3. ubi duorum itidem pessulorum et uncini, cui iniciebantur, mentio est. Atque hi nullâ clave poteraut removeri, ab his qui foris adstabant. Ut proin ab his, qui foris veniebant, reserari fores, et discedentibus inde iterum obserari possent, clave opus erat, quâ vel succuteretur ferreum veruclum, quô ostium intus vinctum tenebatur et posti iunctum; vel illud adduceretur ac reduceretur. Quorum illud Laconicae claves, istud aliae postmodum inventae (de quibus supra) praestiterunt, facturâ nostris plane similes. Namqze et Claustrorum nostrorum (quae foribus obfiguntur quadratâ ut plurimum figurâ, ex duplici ferro compacta, intra quae parva repagula et ipsa ferrea adductionibus ac reductionibus moventur, et adducta quidem in postem ineunt, reducta vero eum laxant ac aperiunt) notitiam fuisse Veteribus, ex clavibus antiquis colligas, quarum iconem operi suo inseruit I. Lipsius ad Annal. Tacit. l. 2. et Salmas. ad Solin. p. 931. Vide quoque hîc supra Assarium, alibique passim, inprimis infra, in voce Obices, Pessulus, Sera.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.